- CANOPICUM Ostium
- CANOPICUM Ostiumunum ex Nili ostiis et qoidem praecipuum, a Canopo urbe; idem cum Heracleotico, ab Η῾ρακλειῳ seu Herculis Templo, quod Canopo proximum erat; et Naucratitico, ab urbe Naucrate, quae condita in maiori flumine, quod ad Canopicum ostium decurrit. Diverticula enim illa et ectropae, quae ex alveo ipso Nilio derivabantur, perpeturoum ac magnorum amnium instar obtinuêre atque alia nomina in decursu habuêre, alia in exitu et ostiis ipsis. Ostia enim nomen sortita sunt a locis mati vicinis ubi ipsae ενρύσεις fiunt: aliud porro nomen gerebant, ubi εντροπαὶ fiunt et in decursu. Et quidem Nilus, coeteram Aegyptum permeans, unicô alveô, ubi ab Delta venit, in duas partes scinditut; quarum illa, auqe ad Occasum vadit, maior est ac veluti fluminis corpus, hinc μέγας ποταμὸς et μεγάλος ποταμὸς, alias Α᾿γαθὸς Δαίμων, a Graecis dicta. At in ostio ipso, quô in Mare egeritur, Κανωβικὸν appellatur et Η῾ρακλεωτικὸν. vocat quidem μεγάλους ποταμοὺς, etiam reliquos alveos ac decursus Nili legitimos ac perennes, Ptolemaeus, quos recenset Amm. Marcellinus, Bolbiticum videl. Sebenniticum, Pathmiticum, Mendesium, Taniticum et Pelusiacum, nominibus ostiorum ipsos amnes appellans: Unus tamen ex his per excellentiam μεγάλος ποταμὸς appellatus est, Canopicus nempe, ut coeteris maior et alveus principalis; quô exceptô, Aristoteles reliqua omnia ostia Nili videri dicit naturalia non esse, sed manu facta, Meteorologic. l. 1. c. 14. φαίνεται δ᾿ οὖν καὶ τὰ ςτόμκτα πάντα, πλην` ἑνὸς τȏυ Κανωβικοῦ, χειροπόιητα καὶ οὐ ποταμοῦ ὄντα, Videntur igitur et ostia omnia, unicô Canopicô exceptô, manu facta, neque ipsius fluminis, esse. Ammianus d. l. auctorem alveum eleganter appellat, ex quo reliqui derivantur;Galli vulgo Magistrum flumen dicunt, ac Matrem guttam. Vide infra Magistrum fiumen, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 476. et seqq. ubi τὰ πρῶτα μἑρη, primas partes Nili fluminis in Bubastiaco alveo, τὰ δὲ τελευταῖα, extremas autem, in Canopico ponere Ptolemaeum, inter alia, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.